라틴어 문장 검색

ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 305:1)
cogebatur agmen ab equitibus et maxima parte auxiliorum, quod existimabat Philopoemen tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos adgressurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 311:3)
procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 328:1)
extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu quam secutus erat, fugiens in castra est compulsus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 331:2)
inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus cum vellet receptum ad urbem haberet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 333:1)
aut commeatus ab urbe in castra portarentur, simul et temptaturos, si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 335:1)
qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 346:2)
dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti, ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum avertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 353:1)
Lacedaemone non urbi vis adferenda, sed tyrannus dolo capiendus erat, quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 409:1)
cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum venit, quem adveniens extemplo spei implevit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 414:1)
satellites tyranni in media fere acie consistebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 418:4)
tyrannus cum tribus summum equitibus, inter quos plerumque Alexamenus erat, ante signa vectabatur, cornua extrema invisens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 419:1)
in dextro cornu Aetoli erant, et qui ante auxiliares tyranni fuerant, et qui venerant mille cum Alexameno.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 420:1)
tyrannus ab laevo cornu veniebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 425:4)
postquam appropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 426:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION