라틴어 문장 검색

neutra sententia accepta Herennius domum e castris est avectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 41:2)
per utros stetisset quo minus discederetur ab armis, adversus eos se pro alteris pugnaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 190:2)
neutri finibus egressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 413:2)
instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 550:2)
tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte emissa sint tela.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 553:1)
simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 567:1)
ab his, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 642:1)
consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent uti alter Samnites hostes, alter Etruscos deligeret, quantaeque in hanc aut in illam provinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 169:1)
postremo condicionem ferre quae decretura sit non orator - neque enim id desiderare rem publicam - sed imperator uter sit melior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 248:1)
utram mallet eligeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 249:2)
ab neutra parte satis commode instructi fuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 254:1)
neutris animus est ad pugnandum, diversique integri atque intacti abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 513:1)
Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitum - sed ab utro consule non adicit - et ad Luceriam utrimque multos occisos inque ea pugna Iovis Statoris aedem votam, ut Romulus ante voverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 544:1)
septem milia passuum cum abessent a Cominio, revocati ab suis neutri proelio occurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 626:3)
quibus non redditis ex auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est iussique consules sortiri uter ex Samnio in Etruriam cum exercitu transiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 650:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION