라틴어 문장 검색

ne illud quidem credibile fuisset, cum tribus uenisse, omnes liberasse;
(아풀레이우스, 변명 16:8)
itane tandem ne haec quidem legere patroni tui:
(아풀레이우스, 변명 16:11)
quae quidem uera confessio est paupertatis;
(아풀레이우스, 변명 19:5)
non sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae familiae insignia.
(아풀레이우스, 변명 21:7)
Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice sceptri gloriabatur.
(아풀레이우스, 변명 21:9)
quae quidem omnis Aemiliano fuit in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet quaerere ab eruditissimis eius aduocatis, quid sit magus.
(아풀레이우스, 변명 24:11)
Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen, sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat, quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae imbuant - uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum, Maxime, recognosce:
(아풀레이우스, 변명 24:12)
atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius habeant defendere.
(아풀레이우스, 변명 26:3)
quod quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque diuidiae fuit;
(아풀레이우스, 변명 26:7)
quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso parantur non cenae, sed magiae desiderari?
(아풀레이우스, 변명 27:10)
tam rudis uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter?
(아풀레이우스, 변명 28:9)
eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et qui uectem perfossor et qui gladium sicarius.
(아풀레이우스, 변명 30:4)
nam quidem leporem nondum etiam inuenit.
(아풀레이우스, 변명 31:4)
et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni cuiusque eorum generis feminae subent, mares suriant, quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum et ouiparos - ita enim Latine appello quae Graeci ζωͺοτόκα et ὠͺοτόκα - et, ne operose animalium genitum pergam, deinde de differentia et uictu et membris et aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed in iudicio alienis.
(아풀레이우스, 변명 36:1)
ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine.
(아풀레이우스, 변명 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION