라틴어 문장 검색

Et Plato quidem in Timaeo eiusdem naturae et alterius nominat, quicquid in mundo est, atque aliud in sua natura permanere putat individuum inconiunctumque et rerum omnium primum, alterum divisibile et nunquam in proprii statu ordinis permanens.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:10)
huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimen inesse rationis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:4)
Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur aduertis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:11)
quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:34)
Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:37)
Rara si constat sua forma mundo,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 13:1)
Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:8)
Quod mundus stabili fide
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 1:1)
O qui perpetua mundum ratione gubernas,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 1:1)
Mundum mente gerens similique in imagine formans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 8:1)
Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:9)
Mundus hic ex tam diuersis contrariisque partibus in unam formam minime conuenisset nisi unus esset qui tam diuersa coniungeret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:11)
— Et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecus amminiculis indigebit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:6)
sed tu quamuis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:11)
Nec quae summo uertice mundi
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION