라틴어 문장 검색

non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 31:1)
quid si quaedam iusta natura, sed condicione temporum inutilia civitati sciemus, nonne utemur arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 47:2)
nonne ei communis utilitas oratorem advocabit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 49:2)
veropr cum sint multa propriis brevibusque comprehensionibus finienda (unde etiam status causarum dicitur ), nonne ad id quoque instrui ab iis, qui plus in hoc studii dederunt, oportet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 71:1)
nonne his latior et audentior et excelsior?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 189:1)
ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad victoriam spectent, quis neget?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 214:1)
plures igitur etiam eloquentiae faces, sed stultissimum quaerere, ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris, quod vulgo genus dicendi vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 235:1)
Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장13)
vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장30)
Dissimiles esse nos vulgo sciat, qui inspexerit propius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 6:5)
"Vitate, quaecumque vulgo placent, quae casus adtribuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 3:3)
Nonne videatur stultus, si quis multitudinem eo loco timeat, per quem transitus singulis est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 9:3)
Sed vide, ne plus profutura sit ratio ordinaria quam haec, quae nunc vulgo breviarium dicitur, olim cum latine loquerentur, summarium vocabatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 1:1)
Nonne ille manere intra vallum maluisset, quod in unam noctem manu sua ipse duxisset ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 12:2)
Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION