라틴어 문장 검색

Iam mea cycneas imitantur tempora plumas, inficit et nigras alba senecta comas, iam subeunt anni fragiles et inertior aetas, iamque parum firmo me mihi ferre grave est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 81)
ergo illum demens in me saevire coegi, mitius inmensus quo nihil orbis habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 812)
nil adeo validum est, adamas licet alliget illud, ut maneat rapido firmius igne Iovis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 816)
nil ita sublime est supraque pericula tendit non sit ut inferius suppositumque deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 817)
sin minus, et flagrant odio tua pectora nostro, induet infelix arma coacta dolor, sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem, nostra suas istinc porriget ira manus, omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit, et sola est patria poena carere mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 93)
me quoque felicem, quod non viventibus illis sum miser, et de me quod doluere nihil!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1046)
invenies toto carmine dulce nihil.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 13)
Caesare nil ingens mitius orbis habet, me miserum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 216)
quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te se minus adversis indoluisse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 416)
nil homini certum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 513)
scilicet adversis probitas exercita rebus tristi materiam, tempore laudis habet, si nihil infesti durus vidisset Ulixes, Penelope felix sed sine laude foret, victor Echionias si vir penetrasset in arces, forsitan Euadnen vix sua nosset humus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 524)
effice ut Iliacas tangat prior alter harenas, Laudamia nihil cur referatur erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 527)
nil nisi me solum primo tutatus es;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 69)
carmina quod pleno saltari nostra theatro, versibus et plaudi scribis, amice, meis, nil equidem feci tu scis hoc ipse - theatris, Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 710)
sive locum specto, locus est inamabilis, et quo esse nihil toto tristius orbe potest, sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni, quamque lupi, saevae plus feritatis habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 715)

SEARCH

MENU NAVIGATION