라틴어 문장 검색

Fulvius bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 45:1)
cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 48:1)
maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum deinde Ionas in sinum maris editur qui inter Prienen et Miletum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 147:1)
quibus eadem referentibus consul neque Romani inquit bonae voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 161:1)
cum ea res animos fecit tum agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas munitae urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 178:3)
quae res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus nova inter regulos seditio orta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 190:3)
inter mitissimum genus hominum ferox natio pervagata bello prope orbem terrarum sedem cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 204:1)
massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 213:1)
hoc tamen feliciter evenit, quod sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantes antiquum specimen animorum Gallos vicissetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 220:1)
iis vero non vulnerabantur, sed transverberatis scutis plerique inter se conserti haerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 281:1)
orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captivos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 296:2)
forte ipsius mulieris servus inter captivos eiusdem custodiae erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 300:1)
tempus in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est visus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 307:1)
equitatum, quia equorum nullus erat inter inaequales rupes usus, ad pedes deductum, decem milia hominum, ab dextro locaverunt cornu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 325:2)
consul iam per se turbatis si legionum signa ostendisset, versuros extemplo in fugam omnes ratus receptis inter ordines velitibus et alia turba auxiliorum aciem promovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 330:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION