라틴어 문장 검색

nam quo sordidius et abiectius nati sunt quoque notabilior paupertas et angustiae rerum nascentis eos circumsteterunt, eo clariora et ad demonstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem inlustriora exempla sunt, quod sine commendatione natalium, sine substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentissimi sunt civitatis ac, donec libuit, principes fori, nunc principes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab ipso principe cum quadam reverentia diliguntur, quia Vespasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene intellegit ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab ipso acceperint quaeque ipsis accumulare et in alios congerere promptum sit, Marcellum autem et Crispum attulisse ad amicitiam suam quod non a principe acceperint nec accipi possit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 3:1)
quattuor centuriones duetvicensimae legionis, Nonius Receptus, Donatius Valens, Romilius Marcellus, Calpurnius Repentinus, cum protegerent Galbae imagines, impetu militum abrepti vinctique.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장2)
Notabile iurgium fuit quo Licinius Caecina Marcellum Eprium ut ambigua disserentem invasit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장1)
sed invisum memoria delationum expositumque ad invidiam Marcelli nomen inritaverat Caecinam, ut novus adhuc et in senatum nuper adscitus magnis inimicitiis claresceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장3)
magna et misera civitas, eodem anno Othonem Vitellium passa, inter Vinios Fabios Icelos Asiaticos varia et pudenda sorte agebat, donec successere Mucianus et Marcellus et magis alii homines quam alii mores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장9)
ruina soceri in exilium pulsus, ut Galbae principatu rediit, Marcellum Eprium, delatorem Thraseae, accusare adgreditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장2)
nam si caderet Marcellus, agmen reorum sternebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장4)
Priscus eligi nominatim a magistratibus iuratis, Marcellus urnam postulabat, quae consulis designati sententia fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장9)
Sed Marcelli studium proprius rubor excitabat ne aliis electis posthabitus crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장1)
paulatimque per altercationem ad continuas et infestas orationes provecti sunt, quaerente Helvidio quid ita Marcellus iudicium magistratuum pavesceret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장2)
satis Marcello quod Neronem in exitium tot innocentium impulerit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장11)
Marcellus non suam sententiam impugnari, sed consulem designatum censuisse dicebat, secundum vetera exempla quae sortem legationibus posuissent, ne ambitioni aut inimicitiis locus foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장1)
nec tam Musonius aut Publius quam Priscus et Marcellus ceterique, motis ad ultionem animis, expectabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장7)
retinete, patres conscripti, et reservate hominem tam expediti consilii ut omnis aetas instructa sit, et quo modo senes nostri Marcellum, Crispum, iuvenes Regulum imitentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장12)
Tanto cum adsensu senatus auditus est Montanus ut spem caperet Helvidius posse etiam Marcellum prosterni.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION