라틴어 문장 검색

Unde et superius cum Platonicorum sententias de verbo Dei Augustinus praesentaret, solum quae ad divinitatem Verbi pertinent se in eis reperisse confirmavit, et nil de incarnationis mysterio, in quo totam salutis humanae summam consistere certum est, sine quo caetera frustra creduntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:5)
Dei beatus commemorat Augustinus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:5)
Est itaque fides tam bonarum quam malarum rerum, et tam praesentibus vel praeteritis quam futuris, sicut in principio Enchiridion beatus disserit Augustinus [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:19)
Dei beatus commemorat Augustinus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:5)
Unde et Augustinus lib. De Trinit. XV:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:9)
Hinc illud est quod in Enchiridion beatus commemorat Augustinus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:20)
Unde Augustinus Quaestionum LXXXIII, cap. 63:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:24)
Hinc et illud est Augustini, cum omnia in mundo fieri vel disponi divina providentia convinceret, et nihil casu, nihil fortuitu evenire, sed omnia ex divino provenire consilio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:41)
Cum autem, sicut et beatus meminit Augustinus, mala etiam fieri bonum sit, quae Deus quoque optime ordinat, nequaquam ab eo ea disturbari convenit, ne fiant quae ipso etiam attestante fieri necesse est, ac dicente:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:27)
) Unde et beatus meminit Augustinus, omnipotens Deus, non quia omnia potest, sed quia quaecunque vult potest, nec ullatenus voluntatis ejus praepediri potest effectus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:8)
Fides autem Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, etc., neque confundentes personas, etc. Tunc autem personas confunderemus, id est invicem permisceremus, si hanc esse illam poneremus, sicut econtrario substantiam Dei separaremus, si in eo diversas esse substantias teneremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:20)
Quod et diligenter beatus attendens Augustinus, lib. XXII De civit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:4)
XIX. Sed de hoc sancto martyre estimari licet cuius sit sanctitatis in hac vita, cuius caro mortua praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe aliqua, quandoquidem eos qui huiuscemodi munere donati sunt extollant catholici patres suae relationis indiculo de singulari virginitatis adepto privilegio, dicentes, quod iusta remuneratione etiam hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione, qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine iugis martyrii valida persecutione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:1)
Confiteor tamen et negare non possum quod clericus ex iniuncto sibi officio quadam specialitate tenetur ut in divina domo vel populo adstante viam veritatis annuntiet, et ad veram catholicam fidem plebem suam admonendo confirmet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:13)
Et imprimis quidem amor finem agnoscit, si unus coamantium alteri frangat vel conetur frangere fidem, vel si in fide catholica deprehendatur errare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION