라틴어 문장 검색

Longa mora esset dicere, quanta pervicacia, quantaque lite a Senatu Britannico colonias Americanas jus taxandi arrogatum sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.18)
Legatus Pitcairnus, qui manipulo Britannico praefuit, magna voce clamavit, " fugite, rebelles, arma abjicite, inque fugam vosmetipsos abripite.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.26)
Senatus, autem Britannicus, immoderata imperii libidine incensus, quam justitiae non solum adversam, sed ne regni quidem ipsius Anglici formae consonam esse novit, successumque felicem, in genere quovis certaminis, in quo justi verique ratio habita sit, desperans, colonias hasce vi in servitutem redigendi consilium crudele cepit, inivitque:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.45)
Ad lacum Champlain tendebaut, indeque navibus ad Sanctum Joannem, praesidium primum Britannicum in Canada.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.24)
Cum oppido appropinquaret, paucae Britannicae copiae, quae praesidio fuerant, in salutis spem naves petiere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.28)
In exercitu Britannico, quem fortissimus Wolfius ducebat, stipendium primm mereri coepit, annoque millesimo septingentesimo quinquagesimo sexto ab Christo nato, secundo Marte, ubi nunc supremum obiit diem, in Gallos pugnaverat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.73)
Dum Washingtonius copias apparatumque bellicum, vacuando recurrendoque servare conatur, imperator Britannicus Washingtonium pugna lacessere, et commeatus intercludere vehementissime nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.37)
Hujusce pontis in fronte, prope exercitum Britannicum, manipulum firmum, castris fossa valloque munitis, constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.59)
- Imperator Britannicus Brunsvicum recedit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.9)
nominis Britannici virtutisque bellicae majorum haud immemores, fortiter resistebant, at, eorum duce occiso, plerique milites, interfecto imperatore, haud jam amplius certare, aut vitas hostium telis objectare volebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.29)
Hisce copiis regis Britannici conductitiis, quae coloniis tantum metus malorumque saepenumero intulerant, aut occisis aut captis, omnis urbis primariae amittendae metus procul a colonis amotus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.32)
Exercitus Britannici manipuli plurimi Princetoniae convenere, ubi agmen, quod Brunsvico iter modo fecerat, duce comite Cornwallis, sese cum eis conjunxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.40)
Exercitus, interim, Britannicus, ab opere cessavit, et ad redintegrandum praelium paratus, expeditusque, stabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.44)
Tunc praefectorum concilio militari habito, in quo praeliari, Philadelphiamque, si fieri potuit, incolumem servare, decretum, Princetoniam summo mane pervenit, tresque legiones Britannicas ibi positas procul dubio oppresserat, ni manipulus, qui iter Trentoniam versus tunc temporis faciebat, Americanos conspicatus, nuncios qui commilitones ea de re certiores facerent, praemisisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.47)
Imperator, tamen, Britannicus, hoc tam improviso repentinoque Washingtonii nisu adeo vehementer exturbatus, ut Trentoniam reliquerit, cumque exercitu universo Brunsvicum contenderit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.56)

SEARCH

MENU NAVIGATION