라틴어 문장 검색

senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 14:1)
eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 87:1)
unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans, patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 92:1)
solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretum - hortus erat posticis aedium partibus - pervenerunt, consilium inquit adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani quam umquam fuimus futuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 93:1)
et, ut opinor, Flavi aliquando rem et Pompeius et Caesar tibi commendarunt et ipse ad te scripserat Flavius et ego certe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 5:7)
C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 31 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION