라틴어 문장 검색

ad quartum lapidem Campanae uiae in nemore prandenti ex inprouiso aquila panem ei e manu rapuit et, cum altissime euolasset, rursus ex inprouiso leniter delapsa reddidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 7:2)
Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri partim in Saeptis aliquot edidit, quibus inseruit cateruas Afrorum Campanorumque pugilum ex utraque regione electissimorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 1:1)
"nunc Alexander de paupertate securus sum et me non mercatorem memini esse, sed regem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 10:6)
Adiciebant navigia, quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus in insulam esse transmissa nec deinde ab iis postea visa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 17:1)
Habeant semper, si duelliones esse volunt, non sanguinis et iustitie mercatores, in hostio palestre ante oculos Pirrum, qui pro imperio decertando sic aurum despiciebat ut dictum est. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:9)
impiger extremos curris mercator ad Indos, per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0124)
sine pascat durus aretque, nauiget ac mediis hiemet mercator in undis,annonae prosit, portet frumenta penusque.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1646)
'o fortunati mercatores' gravis annismiles ait, multo iam fractus membra labore;
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장2)
contra mercator navim iactantibus Austris:
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장3)
eris tu, qui modo miles,mercator;
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장13)
proxima Campano ponti quae villula, tectum praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장29)
Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장42)
"interea suspensa gravis aulaea ruinasin patinam fecere, trahentia pulveris atri quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장32)
mense quidem brumae, quo iam mercator Iason clausus et armatis opstat casa candida nautis, grandia tolluntur crystallina, maxima rursus myrrhina, deinde adamans notissimus et Beronices in digito factus pretiosior:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI80)
confer et artifices mercatoremque veneni, et deducendum corio bovis in mare, cum quo clauditur adversis innoxia simia fatis, haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis usque a lucifero donec lux occidat audit?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII58)

SEARCH

MENU NAVIGATION