라틴어 문장 검색

Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 1:1)
atque ibi in circulo doctorum hominum, Favorino philosopho praesente, ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia, de generibus et casibus vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita, tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 2:2)
Scire, inquit ridens iam Favorinus, "quid 'penus' sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 15:1)
De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 1:1)
VALERIUS PROBUS grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 2:1)
Id autem quod supra scripsi, Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino, gratias agenti quod ope eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo De Oratore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 9:1)
NIGIDIUS FIGULUS, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo Commentariorum Grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 2:1)
Itaque M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum, Maiores, inquit, nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 7:1)
Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 7:1)
Ex eadem item opinione M. Cicero in libro De Divinatione primo haec verba posuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 4:1)
Haec quidem M. Cicero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 5:1)
Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis i littera finitus, si non similis est genetivi singularis, s littera addita genetivum singularem facit, ut patri patris, duci ducis, caedi caedis."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 4:1)
Grammaticus autem quispiam de nobilioribus, ab emptore ad spectandos libros adhibitus, repperisse se unum in libro mendum dicebat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 3:1)
Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 3:3)
Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION