라틴어 문장 검색

"fors iuvat audentes" prisci sententia vatis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum10)
laetatur terra reverso numine, quod prisci post tempora perdidit auri.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:64)
tibi corniger Hammon et dudum taciti rupere silentia Delphi, te Persae cecinere magi, te sensit Etruscus augur et inspectis Babylonius horruit astris, Chaldaei stupuere senes Cumanaque rursus intonuit rupes, rabidae delubra Sibyllae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:82)
firmatur senium iuris priscamque resumunt canitiem leges emendanturque vetustae acceduntque novae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:309)
Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem conspicit Electram, natae quae sedula nutrix Oceani priscas inter notissima Nymphas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:93)
clarescit Etruscum litus et accenso resplendent aequore Syrtes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:296)
talem progenies hominum si prisca tulisset, Perithoum fugeret Theseus, offensus Orestem desereret Pylades, odisset Castora Pollux.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:48)
"en tibi prisca quies renovataque saecula rursus, ut rebare, vigent?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:184)
imperiumne Iovi legesque placerent et vitae Romana quies, an iura perosus ad priscos pecudum damnaret saecula ritus?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:55)
restituat priscum per te iam gloria morem verior, et fructum sincerae laudis ab hoste desuetum iam redde mihi iustisque furoris externi spoliis sontes absolve triumphos.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:175)
sed, cum transnaret, Etruscis ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:212)
temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati gratantur durasse diem moderataque laudant tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus Romanos vetuit currum praecedere patres:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:232)
quorum alter Etruscum pertulit exilium;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:127)
hoc quoque non parva fas est cum laude relinqui, quod non ante fretis exercitus adstitit ultor, ordine quam prisco censeret bella senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:170)
hinc priscae redeunt artes;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:59)

SEARCH

MENU NAVIGATION