라틴어 문장 검색

"Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 3:2)
Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 4:2)
Sic et Neptunuspater coniuncte dictus est et Saturnuspater et et Marspater - hoc enim est Marspiter - itemque Iovis Diespiter appellatus, id est diei et lucis pater.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 6:2)
Idcircoque simili Iovis Diovis dictus est et Lucetius, quod nos die et luce quasi vita ipsa afficeret et iuvaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 7:1)
Lucetium autem Iovem Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 8:1)
Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet - nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant - Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 9:1)
Id etiam dicere haut piget, quod idem illi quos supra nominavi litteris mandaverint, Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extreme, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam atque ibi solum diu demorari, quasi consultantem de republica cum Iove, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saevientes neque latrarent eum neque incurrerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 7:1)
Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est quae super ea ad populum lata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 3:1)
verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:2)
Tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 21:1)
Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:1)
et mi genus ab Iove summo est, postea tamen infert:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 13:3)
An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier, Iovi ipsi regi noluit concedere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 3:2)
Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Iovi libaretur atque ob id sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit ut aput eandem mensam duo illi iunctim locarentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 3:1)
Tum, quasi diis inmortalibus arbitris in convivio Iovis Optimi Maximi dexteras eorum conducentibus, repente amicissimi facti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION