라틴어 문장 검색

Masurius et alii uno die, id est quarto decimo Kalendas Ianuarias fuisse Saturnalia crediderunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 5:1)
Postero autem die, qui fuit tertius decimus Kalendarum Ianuariarum, Liciniam virginem ut causam diceret iussam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 6:4)
Undecimo autem Kalendas feriae sunt Laribus dedicatae, quibus aedem bello Antiochi Aemilius Regillus praetor in campo Martio curandam vovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 10:1)
Decimo Kalendas feriae sunt Iovis quae appellantur Larentinalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 11:1)
Ex his ergo omnibus colligi potest et uno die Saturnalia fuisse et non nisi quarto decimo Kalendarum Ianuariarum celebrata:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 18:1)
Abunde iam probasse nos aestimo Saturnalia uno tantum die, id est quarto decimo Kalendas, solita celebrari:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 23:1)
nam medio, id est tertio decimo Kalendas, fastum probavimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 50:2)
Cingius mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit uxorem, argumentoque utitur, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem divinam facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 18:1)
Auctor est Cornelius Labeo huic Maiae, id est terrae, aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 21:1)
Nonnulli putaverunt Iunium mensem a Iunio Bruto qui primus Romae consul factus est nominatum, quod hoc mense, id est Kalendis Iuniis, pulso Tarquinio sacrum Carnae deae in Caelio monte voti reus fecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 31:1)
Nam et Kalendae Iuniae fabariae vulgo vocantur, quia hoc mense adultae fabae divinis rebus adhibentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:2)
septimum decimum Kalendas conputabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 6:2)
similiterque post Idus decem et septem dies in singulis usque ad sequentes Kalendas putabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:3)
quod aperiemus, si prius ostenderimus cur nundinae vel primis Kalendis vel Nonis omnibus cavebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 16:2)
sed Ianuarius Sextilis December, quibus Caesar binos dies addidit, licet tricenos singulos habere post Caesarem coeperint, quintanas tamen habent Nonas, et ab Idibus illis sequentes Kalendae in undevicesimum revertuntur, quia Caesar quos addidit dies neque ante Nonas neque ante Idus inserere voluit, ne Nonarum aut Iduum religionem, quae stato erat die, novella conperendinatione corrumperet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION