라틴어 문장 검색

Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 1:1)
IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 2:1)
Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:1)
Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:2)
Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 6:1)
paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 7:1)
De Neriene Martis in antiquis conprecationibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 1:1)
Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem lunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 3:1)
Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:1)
Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:2)
Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 13:1)
Neria Martis te obsecro, pacem da, te, uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 14:3)
De tui, inquit, coniugis consilio, Martem scilicet significans;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 15:1)
per quod apparet, non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 15:2)
Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuiusmodi est, quod in Commentario Servii Claudii scriptum invenimus, Nerio dictum quasi Neirio, hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION