라틴어 문장 검색

o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II68)
"viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX66)
cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, rigidique severos censoris mores etiam collega timeret, nemo inter curas et seria duxit habendum, qualis in Oceani fluctu testudo nataret, clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI32)
nam siquid dignum censoris fecerit ira quandoque et similem tibi se non corpore tantum nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui omnia deterius tua per vestigia peccet, corripies nimirum et castigabis acerbo clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV15)
Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit equites quatenus Attius Naevius numerum augeri prohibebat, vir summus augurio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 43:1)
Liber a Romanis appellatur, quod liber et vagus est, ut ait Naevius:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 16:1)
Mira etiam censoris Augusti et laudata patientia.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 25:1)
Haec Salustius, gravissimus alienae luxuriae obiurgator et censor.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 9:3)
Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 5:2)
Prima autem omnium de coenis lex ad populum Orchia pervenit, quam tulit C. Orchius tribunus plebi de senatus sententia tertio anno quam Cato censor fuerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 2:1)
Est et illud apud Naevium in fabula Ariolo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 6:1)
Hinc et Naevius poeta in bello Punico ait citrosam vestem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 5:5)
Naevius in Equo Troiano:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 38:2)
Hic locus totus sumptus a Naevio est ex primo libro belli Punici.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION