라틴어 문장 검색

Denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est, victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장14)
Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent, proximi Hispania[m] Mauri sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장5)
Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen Muluccham sub Iugurtha erant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장8)
At ille, quod neque se parem armis existimabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, lagatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장5)
Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장4)
Numidae paucis diebus iussa efficiunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장1)
Verum nunc vestrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장12)
Ii, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo nauem ascendere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장7)
Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장4)
Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장3)
Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine Massiua, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in dissensione regum Iugurthae aduersus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장1)
Quae postquam Massiua agitare coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massiuae paret ac maxime occulte, sin id parum procedat, quouis modo Numidam interficiat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장6)
Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de improuiso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장5)
Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti irrupere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장9)
Sed Metello iam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum auidum esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION