라틴어 문장 검색

Hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annuales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more completa, somno per otium capto, exsultans pernoctavit et laetus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 7:2)
Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae Roma subvertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, et suadere nobis laborat monumentorum veterum fides, ut has civitates aliquando valuisse credamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 20:4)
Qua per duces Veri Caesaris (ut ante rettulimus), expugnata, avulsum sedibus simulacrum Apollinis, perlatumque Romam, in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 24:1)
Obstupescat magniloquentia vetustatis diversis in locis proelia viginti Marcelli:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 12:2)
Et quia nullo renitente hoc e re publica videbatur, missi sunt qui eum venire ocius admonerent, diebusque decem nullus imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse, extis Romae inspectis, haruspex edixerat Marcus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 5:2)
Quam rationem bissexti probatam, etiam victura cum saeculis Roma, adiumento numinis divini fundavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 14:1)
De Aproniani Praefectura urbana Romae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장1)
Sub hoc tamen Aproniano, ita iugiter copia necessariorum exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium, orerentur, quod assidue Romae contingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 6:1)
Marcellus protector, eius cognatus, et multi Procopianarum partium supplicio capitis affecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장1)
Eisdem fere diebus, protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam praesidium, proditione militum et interitu Procopii cognito, Serenianum intra palatium clausum, medio noctis horrore incautum adortus, occidit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 1:1)
Quo interfecto, idem Marcellus, occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos vilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessit, gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria milia regibus iam lenitis, ad auxilium transmissa Procopio, Constantianam praetendenti necessitudinem, ad societatem suam parva mercede traduci posse existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 3:1)
Verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum, ut deditum noxae mancipium, in custodiam compegerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 5:1)
Eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 2:2)
Namque et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus sacris privatorum parietes, eisdem inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum, ex libidine trutinas componentium, occurri nequiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 10:1)
>Multi, etiam Senatores et Senatorii generis feninae, Romae veneficiorum, stuprorum et adulteriorum accusantur et supplicio afficiuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION