라틴어 문장 검색

acciderat sane pietate Serviliae (id enim nomen puellae fuit), quae caritate erga parentem, simul imprudentia aetatis, non tamen aliud consultaverat quam de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio senatus nihil atrox adferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 30장4)
Thraseae Soranoque et Serviliae datur mortis arbitrium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 33장2)
sed vobis utique versantur ante oculos isti, qui Lucilium pro Horatio et Lucretium pro Virgilio legunt, quibus eloquentia Aufidii Bassi aut Servilii Noniani ex comparatione Sisennae aut Varronis sordet, qui rhetorum nostrorum commentarios fastidiunt, oderunt, Calvi mirantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 2:2)
at Germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione Maximoque Mallio fusis vel captis quinque simul consulares exercitus populo Romano, Varum tresque cum eo legiones etiam Caesari abstulerunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 5:1)
accessere partibus Valerius Asiaticus, Belgicae provinciae legatus, quem mox Vitellius generum adscivit, et Iunius Blaesus, Lugdunensis Galliae rector, cum Italica legione et ala Tauriana Lugduni tendentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장4)
et Valerium Marinum destinatum a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et iniuriam segniter laturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장5)
Ac primo Valerius Festus legatus studia provincialium cum fide iuvit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장1)
Namque circumiectas civitates procurator Valerius Paulinus, strenuus militiae et Vespasiano ante fortunam ami- cus, in verba eius adegerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장1)
eaque omnia Valerius Asiaticus consul designatus censuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장11)
Sed tum legionem in Africa regebat Valerius Festus, sumptuosae adulescentiae neque modica cupiens et adfinitate Vitellii anxius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장1)
Servilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:4)
inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 1:2)
Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 1:1)
qui quidem Serviliam, Bruti matrem, non minus post mortem eius quam florentem coluerit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 4:2)
meruit et sub Seruilio Isaurico in Cilicia, sed breui tempore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION