라틴어 문장 검색

cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Veturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 508:1)
ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello inpositum ingenti laetitia patrum exposuisset, adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 528:1)
huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 546:1)
Q. Fulvius M. F. in locum eius triumvir cooptatus, tum praetextatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 504:2)
pontifex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fulvius Flaccus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 508:4)
et decemvir sacrorum Q. Marcius Philippus in eiusdem locum est cooptatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 509:2)
in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 510:3)
augures suffecti sunt in Gracchi locum T. Veturius Gracchus Sempronianus, in P. Aeli, Q. Aelius Paetus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 247:2)
cum arderent invidia non patres modo sed etiam tribuni plebis, cooptati pariter et qui cooptaverant, tum ex collegio tres, P. Curatius M. Metilius M. Minucius, trepidi rerum suarum, in Sergium Verginiumque, prioris anni militares, incurrunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION