라틴어 문장 검색

Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 1:2)
Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:2)
Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:1)
deinde sata non ita nutriunt, ut ante convalescant ac prosiliant, quam retorrcscant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 4:5)
nam depositae stirpes4 valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt viviradices factae, si in peius5 transferantur, retorrescunt nec adolescere queunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 1:4)
Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre, et quasi emicuit atque prosiluit, seu quia cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 2:1)
Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod sive longius prosiluerit,in flagellum summittitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 4:1)
Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:3)
Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit, aeris strepitu coercetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 10:5)
tunc vero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장9)
Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장1)
atque interim patrata caede ad maiora et magis praecipitia conversus furatur cineres vectusque Cosam Etruriae promunturium ignotis locis sese abdit, donec crinem barbamque promitteret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장4)
eaque in insulam Seriphon abdita est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장5)
neque enim multo ante, cum haud procul theatro Marcelli effigiem divo Augusto Iulia dicaret, Tiberi nomen suo postscripserat, idque ille credebatur ut inferius maiestate principis gravi et dissimulata offensione abdidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장2)
At Caesar dedicatis per Campaniam templis, quamquam edicto monuisset ne quis quietem eius inrumperet, concursusque oppidanorum disposito milite prohiberentur, perosus tamen municipia et colonias omniaque in continenti sita Capreas se in insulam abdidit trium milium freto ab extremis Surrentini promunturii diiunctam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION