라틴어 문장 검색

Vix vero partes Arabiae intraverat, et ecce Idumaei, quos moderni vocant Bidumos, viri mercatores cum immensis copiis diversarum mercium in mulis et camelis, inter manus regis et suorum adfuerunt, qui nullatenus effugere valentes, omnibus rebus divitiarum suarum tam in auro quam in argento, gemmis pretiosis, ostro diversi generis et operis, pariterque pigmentis exspoliati sunt, pluresque capti, Jerusalem abducti in custodiam mancipati sunt, praeda vero et spolia eorum inter milites divisa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:3)
et in universos tam cives quam peregrinos sagitta et arcu irruentes, non modicam caedem operati plurimos abduxerunt, universaque pecunia et quae ibi pretiosa reperta sunt, ab his saevis praedonibus transportata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:4)
Tommosam, Turgulant, Montfargiamque [0706C] civitates in virtute magna et manu robusta expugnantes, Willhelmum principem Christianum de Perce, horumque praesidiorum praesidem, captum et vinctum abduxerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:2)
Ubi Dochinus cum octo millibus occurrens graviter cum eis praeliatus est, tribus millibus illorum occisis, et mille abductis captivis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:10)
Godefridus de Burs sexaginta equites in sua acie retinens, cum omni comitatu robustorum peditum in medio constitutus, [0714D] audacter pastores pastorumque magistros impetit, praedam abducere conatus, et omnibus viribus rapinae insistens, nimium processit inter manus defensorum gregis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:9)
Octo tantum captivi abducti sunt, reliqui armis inimicorum interiorunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:14)
Talibus irati eum de lare quo degebat expellere voluerunt et in devia abducere, ne praetereuntis oculos domini tam vilis persona offenderet.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:5)
Pro unaquaque mihi viginti denarios tribue, et quotquotsunt, tecum abduces!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 218:6)
Imitatur igitur mortem qui se a communione carnis hujus abducit, atque illis vinculis solvit, de quibus tibi dicit Dominus per Esaiam:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:23)
Saepe etiam solitudines captamus, ne cujus sermo nostris auribus insusurret, et quasi semita quaedam inhaerentem cogitationi animam abducat a vero, atque ab intentione deflectat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 5:12)
Quod si vita bona, quae animae se a corpore separantis est speculum, et si anima bona quae se elevat atque abducit a corporis contubernio;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:13)
Abducamus nos a corporis nexu, relinquamus omnia quaecumque terrena sunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:11)
Nocte fervet, die anhelat, de sommo excitat, a negotio abducit, a ratione revocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:4)
Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores, obseratis undique portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset citerius, multitudine missilium sterneretur et lapidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 18:1)
oppidani cum equitibus auxiliaribus et duobus legionibus praesidiariis in Persidem abducti;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION