라틴어 문장 검색

Et cum idem papa reuerentissimus cogeret synodum episcoporum Italiae, de uita monachorum et quiete ordinaturus, et ipse Mellitus inter eos adsedit anno VIII imperii Focatis principis, indictione XIIIa, tertio die Kalendarum Martiarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:14)
sed et Heraclio felicissimo Caesare id est filio eius anno III, indictione VII, id est anno dominicae incarnationis DCXXXIIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII. 1:6)
Conuenimus autem die XXoIIIIo mensis Septembris, indictione prima, in loco, qui dicitur Herutford;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:6)
Actum in mense et indictione supra scripta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 3:2)
Et synodum, quae facta est in urbe Roma in tempore Martini papae beatissimi, indictione VIIIa, imperante Constantino piissimo anno nono, suscipimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:11)
In nomine Domini nostri Iesu Christi Saluatoris, imperantibus dominis piissimis nostris Ecgfrido rege Hymbronensium, anno Xo regni eius, sub die XV Kalendas Octobres, indictione VIIIa;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII].4)
Hic depositus est Caedual, qui et Petrus, rex Saxonum, sub die XII Kalendarum Maiarum, indictione II;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:10)
nam ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium) ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 24)
is servos, sed abhinc annos factum est sedecim, quom conspicatust primulo crepusculo puellam exponi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS24)
Mirum quin vigilanti diceret, qui abhinc sexaginta annos occisus foret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2140)
Quid illos exspectatis, qui abhinc iam abierunt triennium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2142)
me nemo magis respiciet, ubi is [est] huc venerit, quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 325)
quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.
(아풀레이우스, 플로리다 16:81)

SEARCH

MENU NAVIGATION