라틴어 문장 검색

etiam pavimentorum non erit displicens, si qui animadvertere voluerit Graecorum hibernaculorum usum, minime sumptuosus et utilis apparatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장18)
Foditur enim infra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binum, et solo festucato inducitur aut rudus aut testaceum pavimentum ita fastigatum, ut in canali habeat nares.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장19)
ad regulam et libellam summo libramento cote despumato redditur species nigri pavimenti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장21)
ita conviviis eorum et, quod poculis et pytismatis effunditur, simul cadit siccescitque, quique versantur ibi ministrantes, etsi nudis pedibus fuerint, non recipiunt frigus ab eius modi genere pavimenti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장22)
Nullae enim camerae, quae sunt caldariorum, supra se possunt habere fontes, sed caelum, quod est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum, corripit ex pavimentis aquam et aufert secum in camararum curvaturas et sustinet, ideo quod semper vapor calidus in altitudinem se trudit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장10)
Subdiu vero maxime idonea faciunda sunt pavimenta, quod contignationes umore crescentes aut siccitate decrescentes seu pandationibus sidentes movendo se faciunt vitia pavimentis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION