라틴어 문장 검색

Constare quippe inter astrologos dicebat, stellas istas quas erraticas dicerent, quae esse omnium rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum, cum eodem abitu simul omnes reverti unde profectae sunt, ut neque ullus observationis tenor neque memoriae ulla effigies litterarum tanto aevo potuerint edurare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 19:1)
Quam ob rem omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
(불가타 성경, 판관기, 20장26)
Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장7)
et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장13)
Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장80)
is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentis inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die et dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장5)
ceteri terga praebuere, difficili effugio, quia circumiecta vehicula saepserant abitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장4)
illo propinqua vespera tribunus venit et villam globis militum saepsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장10)
Inumbrante vespera universum Flaviani exercitus robur advenit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장1)
non temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam ingressus est nisi uespera aut noctu, ne quem officii causa inquietaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 2:1)
ac Miseni cinis e fauilla et carbonibus ad calficiendum triclinium inlatis, extinctus iam et diu frigidus, exarsit repente prima uespera atque in multam noctem pertinaciter luxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 74장 1:3)
edidit et circenses plurimos a mane ad uesperam interiecta modo Africanarum uenatione modo Troiae decursione, et quosdam praecipuos, minio et chrysocolla constrato circo nec ullis nisi ex senatorio ordine aurigantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 3:1)
cum spectare antiqui moris supplicium Tiburi concupisset et deligatis ad palum noxiis carnifex deesset, accitum ab urbe uesperam usque opperiri perseuerauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 1:3)
sub lucis ortum tepida manat, medio die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit, inclinato in vesperam calescit, media nocte fervida exaestuat, quoque nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 24:3)
Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION