라틴어 문장 검색

peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 142:1)
non fallebat Demetrium ablegari se ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 251:1)
finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis orae quam praetervecti fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 130:1)
ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem quoque adgressuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 149:2)
per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem vidit, portas clausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 554:1)
cum praeterveherentur Asiam legati et Loryma venissent, qui portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex adverso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt - iam enim eo quoque victoriae fama perlata erat - orantes, ut Rhodum deveherentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 96:1)
ille autem postquam filium sensit suom eandem illam amare et esse impedimento sibi, hinc adulescentem peregre ablegavit pater;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS36)
quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom foras ablegavit, dum ab se huc transiret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 298)

SEARCH

MENU NAVIGATION