라틴어 문장 검색

dixerit hoc idem Epicurus, semper beatum esse sapientem - quod quidem solet ebullire non numquam - , quem quidem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 107:1)
qui si virtutes ebullire volent et sapientias, nihil aliud dicent nisi eam viam, qua efficiantur eae voluptates quas supra dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 42:5)
sed omnis eius modi perturbatio animi placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec bonum illud esse, ex quo laetitia aut libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut aegritudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:1)
haec, quae sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, venusti oculi, color suavis et ea quae Anticlea laudat Ulixi pedes abluens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 46:4)
& Thermometro expertus sum quod septuplo Solis aestivi calore aqua ebullit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:10)
Sed calor aquae ebullientis est quasi triplo major quàm calor quem terra arida concipit ad aestivum Solem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:6)
& calor ferri candentis (si rectè conjector) quasi triplo vel quadruplo major quam calor aquae ebullientis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:8)
"o si ebulliat patruus, praeclarum funus!"
(페르시우스, 풍자, satire 27)
Homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:6)
Ut larua intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam refectus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:17)
Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 3:1)
"ablue praeteriti periuria temporis,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권419)
"ablue praeteritae perfida verba die."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권421)
Quem procul a patria diverso maximus orbe excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 26:2)
Ipse manus hausta victrices abluit unda, anguiferumque caput dura ne laedat harena, mollit humum foliis natasque sub aequore virgas sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION