라틴어 문장 검색

neque cunctatur quin proximas praefecturas corripiat, solis Seleucensibus dominationem eius abnuentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장5)
sed certo si abnueret exitio et non nulla fallendi spe, simul magnis praemiis, operire futura et praesentibus frui pro solacio habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장5)
C. Antistio M. Suillio consulibus adoptio in Domitium auctoritate Pallantis festinatur, qui obstrictus Agrippinae ut conciliator nuptiarum et mox stupro eius inligatus, stimulabat Claudium consuleret rei publicae, Britannici pueritiam robore circumdaret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장1)
quod primi Iceni abnuere, valida gens nec proeliis contusi, quia societatem nostram volentes accesserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장3)
haec atque talia dicenti adstrepere vulgus, gentili quisque religione obstringi, non telis, non vulneribus cessuros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장4)
non abnuere pacem Hiberos, quamquam in tempore validiores;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장2)
secutaque lenitas in Plautium Lateranum quem ob adulterium Messalinae ordine demotum reddidit senatui, clementiam suam obstringens crebris orationibus quas Seneca, testificando quam honesta praeciperet vel iactandi ingenii, voce principis vulgabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 11장2)
non abnuere se quin cuncta infelicis domus mala patefierent, suae in primis nuptiae, suum veneficium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장6)
alii necessitatem adhibitam credebant a principe sceleris sibi conscio et veniam sperante, si largitionibus validissimum quemque obstrinxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장3)
dehinc quia duritia caeli militiaeque multi abnuebant deserebantque, remedium severitate quaesitum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장10)
ille praetorianos toti Caesarum domui obstrictos memoresque Germanici nihil adversus progeniem eius atrox ausuros respondit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장8)
aspexeritne matrem exanimem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui tradiderint, sunt qui abnuant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장2)
et Poenius Postumus, praefectus castrorum secundae legionis, cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat abnue- ratque contra ritum militiae iussa ducis, se ipse gladio transegit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장9)
ceteris inde adsentientibus Paetus Thrasea, multo cum honore Caesaris et acerrime increpito Antistio, non quidquid nocens reus pati mereretur, id egregio sub principe et nulla necessitate obstricto senatui statuendum disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장7)
validiorque in dies Tigellinus et malas artes, quibus solis pollebat, gratiores ratus si principem societate scelerum obstringeret, metus eius rimatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION