라틴어 문장 검색

Perkinus enim haud diu post se in gratiam et favorem custodum suorum, servorum Ioannis Digbeii equitis aurati praefecti turtis, numero quatuor (Strangwaii, Blewetti, Astwoodi, et Rogeri Longi) insinuaverat, atque nebulones istos promissorum montibus corrumpere annisus est ut carcere se eximeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:2)
Nemo adhuc tanta mentis constantia et rigore inventus est, ut decreverit et sibi imposuerit theorias et notiones communes penitus abolere, et intellectum abrasum et aequum ad particularia de integro applicare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 232:1)
Quantum ad iocos, sunt quaedam quae a ioco, velut privilegio, eximi debent:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:9)
Verum si quis eo animi robore et constantia polleat ut se subito eximere et vindicare poterit, hoc optimum fuerit:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:15)
Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere ineptum foret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:14)
Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas.
(불가타 성경, 집회서, 45장31)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장22)
Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:3)
Sin uero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:17)
malum Punicum excavare, exemptisque omnibus seminibus, membranas, quae inter ea fuerunt, iterum . . . coicere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장40)
teqerapeume/na Graeci appellant, quae curata vocant, cum ex sebo puto omnes membranulae diligenter exemptae sunt ex alio medicamento.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장79)
Si sordes haeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장96)
utique enim conprehendit eximet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장126)
Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coëgit, non est necesse:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장22)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo Bactriana hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION