라틴어 문장 검색

Sic enim deprecor a Catullo dictum est, quasi detestor vel exsecror vel depello vel abominor;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 6:3)
Dux Britanniae aevo confectus et lethargus, et mercenariis consiliariis innitens, duarum tantum filiarum parens, ex quibus altera valetudinaria erat, nec diu susperstes futura.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:5)
Haec vero quae agitur res ad honorem et calcaria regni spectat, cuius ego parens sum, atque ad illud non solum tuendum, verum etiam amplificandum regio munere obligatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:12)
Tertio, tam egregius usque a pueritia erro fuerat, aut (ut rex eum appellare solebat) terrarum calcator, ut difficle admodum esset nidum eius aut parentes reperire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:5)
Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:16)
adeo ut saepe videamus nepotem avunculo magis similem aut cognato quam parenti proprio, prout sanguis casu quodam derivatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:21)
Illam terra parens, ira irritata deorum, Extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem Progenuit
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 4:1)
Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt.
(불가타 성경, 아모스서, 5장10)
Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis,
(불가타 성경, 미카서, 3장9)
Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장27)
Afranii etiam filius adulescens de sua ac parentis sui salute cum Caesare per Sulpicium legatum agebat.
(카이사르, 내란기, 1권 74:11)
"Laetare, parens;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:70)
accipe fortunam generis, diadema resume, quod tribuas natis, et in haec penetralia rursus, unde parens progressa, redi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:162)
sic puer Eucherius superet virtute parentem;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:218)
mater Cytherea parensque flet Mavors sanctaeque memor Tritonia Vestae, nec Cybele sicco nec stabat lumine Iuno.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:80)

SEARCH

MENU NAVIGATION