라틴어 문장 검색

etenim si in gladiatoriis pugnis et infimi generis hominum condicione atque fortuna timidos et supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentis servari cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis civibus facere debemus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:5)
Mate/r, te appello, tu/, quae curam so/mno suspensa/m levas, Neque te/ mei miseret, su/rge et sepeli na/tum - !
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:2)
Itaque extra cellam processit, tanquam aquam peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:11)
Cuius potestas nulla in gignendo fuit, Cur hac sit potior quae iacentis miserita est Dulcemque sponte praestat benevolentiam?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Canis ad agnum.13)
Nunc vero me cum absentiae tum infirmitatis tuae ratio incerta et varia sollicitudine exterret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 4:1)
Scribis te absentia mea non mediocriter affici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 1:1)
Iusta causa longioris absentiae, non perpetuae tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 2:1)
Adloquor en absens absentia numina supplex, si fas est homini cum Iove posse loqui, arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos Ausoniae curam gentis habere deos, O decus, o patriae per te florentis imago, o vir non ipso, quem regis, orbe minor - sic habites terras et te desideret aether, sic ad pacta tibi sidera tardus eas - parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem deme!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 224)
Pars congruae spiritalitatis intellectionis consistit in nostra pacis intellectione amplificanda, quae multo plus est quam belli absentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:2)
"miseret tuorum me sacrorum et principum morumque, Roma, saeculi summum caput, age explicemus, si placet, mysteria, praefecte, vestra:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.160)
nonne te miseret mei;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 2127)
Miseret tui me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 7108)
Miseret me:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 424)
Lacrimas excussit mihi, Miseretque me eius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1161)
Cuius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi Monuisse frustra;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 360)

SEARCH

MENU NAVIGATION