라틴어 문장 검색

Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:4)
Magna pars querellas manu fecit aut falsa suspicando aut levia adgravando.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 72:1)
Qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum poterat attracta pingui saliva inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem et :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 219:1)
ille lacrimas meas ipse abstersit, hic suis lacrimis effecit, ne ullis dignus sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 143:2)
quid domum infamem aggravas superasque matrem?
(세네카, 파이드라 2:31)
Proloquere quae sors aggravet quassam domum.
(세네카, 파이드라 14:14)
Tertia autem die prioribus adgrauata doloribus, et rapta confestim de mundo, dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac uita mutauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:10)
et confessa dignis, ut imperabat, poenitentiae fructibus abstergerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:7)
inspectum volnus absterso cruore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 426:5)
qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui terror sit in exercitu exponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 287:1)
quo si adgravatae res essent, vix ope deorum omnium resisti potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 134:2)
censoribus quoque eguit annus maxime propter incertam famam aeris alieni, adgravantibus summam etiam invidiae eius tribunis plebis, cum ab iis elevaretur, quibus fide magis quam fortuna debentium laborare creditum videri expediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 284:1)
ita tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi incideret non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quae nihil quod adgravaret pati possent, aestimandum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 98:1)
et Bomilcar simul parum fidens navibus suis duplici facile numero classem habentibus Romanis, simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgravari sociorum, velis in altum datis in Africam transmisit, et Himilco, secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua priusquam maioribus copiis iungeretur occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento et viribus cernebat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 465:1)
incerto inde quidnam agendum foret - adeo sine ulla ope hostis, quae adgravaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat - peropportune litterae a Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION