라틴어 문장 검색

mihi quidem ita iucunda huius libri confectio fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et iucundam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 3:3)
me nunc et congressus huius stimulat (is vero adest) et primas eius actiones horreo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 4:2)
me haec solitudo minus stimulat quam ista celebritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:4)
abiit illud quod tum me stimulabat quom tibi dabam πρόβλημα *̓αρχιδήμου. multo me hercule magis nunc opto casum illum quem tum timebam vel quem libebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 28 5:7)
nam, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut caverem ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert cavendi ne quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 12 5:6)
tu vero (volo enim abstergere animi tui metum) ad tyrotarichum antiquum redi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 10:3)
si timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum abstersisses ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 24 1:6)
amabo te, advola (consolabor te et omnem abstergebo dolorem) et adduc, si me amas, Marium ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 5:1)
hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:7)
te conscientiae stimulant maleficiorum tuorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:6)
rursusque oratio tum iracundiam restinguens, turn metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:6)
si vero aliquid etiam - , tum plane luctum omnem absterseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:6)
Quo magis quosdam e numero nostro improbavi, qui modo ad Celsum modo ad Nepotem, prout hic vel ille diceret, cupiditate audiendi cursitabant, et nunc quasi stimularent et accenderent, nunc quasi reconciliarent ac recomponerent, frequentius singulis, ambobus interdum propitium Caesarem ut in ludicro aliquo precabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 5:2)
iurgia praecipue vino stimulata caveto, et nimium faciles ad fera bella manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:415)
Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa Solis amor fuerat), stimulataque paelicis ira vulgat adulterium diffamatumque parenti indicat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION