라틴어 문장 검색

Quantoque eius amplius processerat temporis, tanto erant alacriores ad custodias, qui classibus praeerant, maioremque fiduciam prohibendi habebant, et crebris Pompei litteris castigabantur, quoniam primo venientem Caesarem non prohibuissent, ut reliquos eius exercitus impedirent, duriusque cotidie tempus ad transportandum lenioribus ventis exspectabant.
(카이사르, 내란기, 3권 25:3)
Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis diebus, ut videbatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non admittitur, castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus, infectaque re sese ad Caeaarem recepit.
(카이사르, 내란기, 3권 57:10)
illos secreto castigavit, quod quaestui equites haberent, monuitque, ut ex sua amicitia omnia exspectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent.
(카이사르, 내란기, 3권 60:2)
Et proximo senatus die Tiberius per litteras, castigatis oblique patribus quod cuncta curarum ad principem reicerent, M'. Lepidum et Iunium Blaesum nominavit ex quis pro consule Africae legeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 35장1)
ita castigandae plebi compositum senatus consultum prisca severitate neque segnius consules edixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 13장3)
postremo quia multitudinem hostium Pollio, iussa patris Radamistus obtendebant, pactus indutias abscedit, ut, nisi Pharasmanen bello absterruisset, Vmmidium Quadratum praesidem Syriae doceret quo in statu Armenia foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장10)
ex qua quasi incensus nihil metuentem ferro transverberat et adcurrentem ancillam vulnere absterret cubiculoque prorumpit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장9)
neque extingui poterant, non si imbres caderent, non fluvialibus aquis aut quo alio humore, donec inopia remedii et ira cladis agrestes quidam eminus saxa iacere, dein resistentibus flammis propius suggressi ictu fustium aliisque verberibus ut feras absterrebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장7)
namque ut homines dispersi ac rudes eoque in bella faciles quieti et otio per voluptates adsuescerent, hortari privatim, adiuvare publice, ut templa fora domos extruerent, laudando promptos, castigando segnis:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:2)
tum vetustissimus quisque castigare credulitatem suam, metum ac discrimen ostendere si cum exercitu Cae- cina patentibus campis tam paucas cohortis circumfudisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장3)
mox Salvium Cocceianum, fratris filium, prima iuventa, trepidum et maerentem ultro solatus est, laudando pietatem eius, castigando formidinem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장5)
cetera item, quae cuique libuissent, dilargitus est contra dicente nullo ac, si conaretur quis, absterrito.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 3:3)
ne religione quidem ulla a quoquam incepto absterritus umquam uel retardatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 59장 1:1)
sed absterritus non tam paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules ante tempus priuauit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 2:1)
'princeps qui delatores non castigat, irritat.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION