라틴어 문장 검색

"Non recte agit amatrix, si pro amantis absentia longa suum derelinquat amorem, nisi primitus ipsum in suo defecisse amore vel amantium fregisse fidem manifeste cognoscat, quando scilicet amator abest necessitate cogente, vel quando est eius absentia ex causa dignissima laude.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:6)
Nihil enim maius gaudium in amatricis debet animo concitare, quam si a remotis partibus laudes de coamante percipiat, vel si ipsum in honorabilibus magnatum coetibus laudabiliter immorari cognoscat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:7)
"Absit quod unquam eques cum pedite certem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:2)
Absit enim hominem tanta nobilitate generis decoratum tantave probitate refultum Veneris posse contagio maculari et fornicando mulieris admixtione foedari vel ipsius labe foedissima inquinari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:10)
altum hic mirantur abesse Pelion, invertique imis radicibus Ossam;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:4)
Et utinam hoc mihi tua concedat dignatio, ut quotiescumque filios tuos qui hic sunt visitaveris, vel semel mihi liceat caeteris remotis tui habere copiam, et aestus pectoris mei sine perturbatione proferre.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:4)
Absit;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:30)
Absit enim ut eorum quemquam amare concesserim, qui amicitiam quaestum putant;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:4)
virtutem in propria sua sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec si absint requirens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:5)
cunctatio semper absit, studium semper assit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 1:2)
Deinde sic se impendat amico, ut levitas omnis absit, iucunditas assit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:41)
Spes reditus, spes omnis abest ceditque timori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:14)
quis Martem iussit abesse, Mars ubi iura tenet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:5)
Hic ubi nullus adest pacis mediator et omne Fedus abest extrema ligans, quod pace reperta Deleat hostiles rixas pugnamque recidat, Defficit inquirens, querendo uincitur illa;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:17)
Sed postquam ualuit nulla racione stuporis Extirpare malum totamque reducere mentem, Vt Fronesi ferat auxilium totumque soporem Excuciens, reddat mentem cogatque reuerti, Sollicitat precibus propriam regina sororem, Que superum solio residens, celeste profundum Scrutatur solisque Dei penetralibus heret, Cui Racio nichil affirmat, cui sufficit ipsa Credulitas et sola Fides, Racione remota.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION