라틴어 문장 검색

Quod vero ad universalem istam reprehensionem attinet, certissimum est vere rem reputanti, eam et magis probabilem esse et magis modestam, quam si facta fuisset ex parte.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 304:1)
Item non absurda est similitudo et conformitas illa, ut homo sit tanquam planta inversa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 287:1)
non tantum quia ratio ejus non est probabilis, sed propter experientiam manifestam discursus et irregularis motus cometarum per varia loca coeli.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 336:4)
Longiores autem in iis tractandis ad hunc finem fuimus, ut homines paulatim discant et assuefiant de natura judicare per instantias crucis et experimenta lucifera, et non per rationes probabiles.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 365:2)
Atque in radiis opticis et sonis et calore et aliis nonnullis operantibus ad distans, probabile est media corpora disponi et alterari:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:11)
Probabile enim, aut saltem dignum probatione est, haec fieri potuisse et posse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:25)
Hoc est, si capita religionis plane essentialia et fundamentalia rite discernantur et distinguantur a capitibus quae non sunt ex fide, sed ex opinione probabili et intentione sancta, propter ordinem et ecclesiae politiam sancita.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:12)
In quaestionibus subtilibus eum obsidebunt, et allicient, et excutient, ut, nisi obfirmato et absurdo silentio se quis muniat, necesse ei fuerit se nonnihil prodere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:5)
Etenim ad negotia promovenda satius proculdubio fuerit virum eligere paulo absurdiorum quam huiusmodi formalistam fastidiosum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:24)
Mirum profecto est videre quot errores enormes et plane absurdos commitant aliqui (praesertim ex grandioribus) quia non adsit iis amicus qui monere possit, in damnum haud parvum et existimationis et fortunae suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:13)
Plerunque enim non admittuntur nisi prius discutiantur utrum probabiles sint annon.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:11)
In tractando per alios cautius et melius fuerit eos eligere qui simplicioris sunt ingenii, quos probabile est illa quae in mandatis habent executuros et successum rei fideliter narraturos, quam eos qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea quae referent verbis emollient ut impense placeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:6)
Atque insuper tales qui cum re quam tractant congruitatem quandam habent, veluti audaces ad expostulandum, blandos ad persuadendum, astutos ad observandum et rimandum, protervos et paulo absurdiores ad res quae aliquid iniqui habent transigendas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:8)
Si quis attente introspiciat Indorum Occidentalium conditionem, probabile reperiet eos populum iuniorem esse et recentiorem quam populos orbis veteris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:17)
Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장61)

SEARCH

MENU NAVIGATION