라틴어 문장 검색

Si tamen ad primos collatio nulla redundet Huius equi, sed eum proprio scrutemur in esse, Non erit a propriis exclusus dotibus eius Cultus et in nullo forme pacietur abusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:2)
Exit in has uoces animus uerbumque redundat:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:7)
Ergo solo iacet exanimis que reddidit olim Exanimes alios, sed ea moriente, suorum Emoritur uirtus, unius pena redundat In multas, morbus capitis descendit in artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:16)
Lapis tertius oppositi lapidis splendorem pauperculum abundantibus suae claritatis recompensabat divitiis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:40)
nam ex abundanti copia audiendi fastidita auris elanguet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:63)
Dives eget Crassus, Codrus et abundat egendo, Carmina dat Bavius, musa Maronis hebet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:15)
Virtutis species exsultat omnis, Laxantur vitio frena furoris, Languet justitiae Lucifer, hujus Vix umbrae remanet umbra superstes Exstinctumque sui sidus honoris Deflet, lucis egens, noctis abundans Dum fulgur scelerum fulminat orbem, Nox fraudis fidei nubilat austrum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:2)
Virtutumque tamen sidera nulla Istius redimunt noctis abyssum, Incumbit fidei vespera mundo Nocturnumque chaos fraudis abundat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:3)
Esurit ergo satur, sitit ebrius, optat abundans Unus cuncta cupit, ipsoque cupidine pauper Efficitur, divesque foris, manet intus egenus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:4)
Tunc astantes a suae conquestionis lacrymis feriantes, profunda capitum demissione, submisse gratiarum actiones naturae abundanti professione solvunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:1)
Igitur Hymenaeo mysticae legationis mysteriis in dulgente, Natura aerumnosae conquestionis elegiacam orationem contexens, illorum recensebat injurias, quorum ingruente flagitio, suae reipublicae majestas, profundi detrimenti abundantem senserat laesionem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:1)
Et ideo regis aerarium assidua pecunia abundans, nulla datione evacuari potest.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:14)
Biduo autem communi agmine gradientes per juga montium, et angustas fauces viarum, decreverunt tanti exercitus divisionem fieri [0434C] ut liberius et spatiosius in castris populus habitaret, sicque divisus, plenius escis et pabulo equorum abundaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:2)
Mane dehinc facto, Christiani, qui intra urbem erant, somno exsurgentes, et ad moenia tendentes scire et videre, si adhuc moram in pratis Christiani fratres haberent, viderunt universos armis Turcerum [0445A] detruncatos, et sanguine illorum prata foedata nimium redundare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:1)
Pulait, qui erat unus [0483C] Turcorum potentissimus, qui juxta flumen Euphratem habitabat, Brodoam de Alapia civitate praeclara, qui et ipse abundabat satellitio, in ultionem Turcorum et injuriarum quae a Christianis illatae erant Solymano Darsianoque regi Antiochiae, amicis et cognatis Turcorum, unanimes regis Corrozam invitat legatio, res explicat, et instantes denuntiat necessitates.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION