-
Quorum virtute alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulissent, laudis insignia scutorumque praefulgens opus caelatum… quorum [certamine] pugna esset [prope] profecto dirempta, nisi propter equitum concessum, ut supra demonstravimus… levem armaturam praesidii causa non longe ab opere [castra] constituit.
- (카이사르, 히스파니아 전기 25:12)
-
accingere nostram vecturus dominam:
- (클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:88)
-
accingar lustrare diem, per devia rerum indefessa ferar.
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:215)
-
"Mavors, nubifero seu tu procumbis in Haemo seu te cana gelu Rhodope seu remige Medo sollicitatus Athos seu caligantia nigris ilicibus Pangaea tenent, accingere mecum et Thracas defendere tuos.
- (클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:173)
-
bella plane accinctis obeunda:
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장7)
-
sed praefulgebant Cassius atque Brutus eo ipso quod effigies eorum non visebantur.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장5)
-
Pisonem Q. Granius secreti sermonis incusavit adversum maiestatem habiti, adiecitque in domo eius venenum esse eumque gladio accinctum introire curiam.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장5)
-
corripueratque Varum Quintilium, divitem et Caesari propinquum, Domitius Afer, Claudiae Pulchrae matris eius condemnator, nullo mirante quod diu egens et parto nuper praemio male usus plura ad flagitia accingeretur.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장2)
-
nam principem orabat deligere senatores ex quis viginti sorte ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius defenderent.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장3)
-
ornat Phraaten accingitque paternum ad fastigium, destinata retinens, consiliis et astu res externas moliri, arma procul habere.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장2)
-
Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur in coetu salutantum principem.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장2)
-
nunc iuvenem nobilem dignitate formae, vi mentis ac propinquo consulatu maiorem ad spem accingi;
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장2)
-
et feminae pellibus accinctae adsultabant ut sacrificantes vel insanientes Bacchae;
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장6)
-
se quoque accingeret iuvene partem curarum capessituro.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장4)
-
ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장5)