라틴어 문장 검색

mollia crura reponit Ennius de gruibus "perque fabam repunt et mollia crura reponunt".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 762)
atque etiam aliorum east humilitas ut cibum terrestrem rostris facile contingant, quae autem altiora sunt, ut anseres ut cygni ut grues ut camelli, adiuvantur proceritate collorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:3)
grues cum loca calidiora petentes maria transmittant trianguli efficere formam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:5)
basis autem trianguli, quam efficiunt grues, ea tamquam a puppi ventis adiuvatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:7)
boves igitur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces, canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:7)
Tandem persuasa est iure iurando gruis, Gulaeque credens colli longitudinem, Periculosam fecit medicinam lupo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et gruis.5)
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit Questuque vano clamitantem interficit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Passer ad leporem consiliator.5)
odimus accipitrem, quia vivit semper in armis, et pavidum solitos in pecus ire lupos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:111)
accipitri timidas credis, furiose, columbas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 34:4)
hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, albentesve rosas, Threïciamve gruem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 37:2)
fortuna miserrima tuta est, nam timor eventus deterioris abest, qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus, accipitremque timens pennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 217)
saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, et stetit in saxo proxima cerva leae, et sine lite loquax cum Palladis alite cornix sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권50)
hanc Iuno victam certamine iussit esse gruem populisque suis indicere bella.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:4)
Est illic agrestis imagine Phoebus, utque modo accipitris pennas, modo terga leonis gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:10)
Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION