라틴어 문장 검색

is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 575:1)
novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et capere onera possent, curantes, raptim quibus se suaque transveherent, faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 262:2)
tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 249:1)
fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 102:1)
medium spatium torrentis alibi aliter cavati paulo plus quam mille passus patebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 447:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION