라틴어 문장 검색

si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장7)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장5)
Sunt etiam alba lenia (leuca Graeci vocant) fere non gravibus vulneribus accommodata, praecipueque senilibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장155)
deinde, si non repressit, quodlibet puri movendo accommodatum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장163)
Crudum est autem, in quo magis quasi . . . venarum motus est, et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장203)
Ac pysinum quoque eodem accommodatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장339)
Quod si capitis gravitas manet, attondendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장99)
Eadem autem conpositio tonsillis, uvae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장26)
Mala sunt vigilia, spiritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장4)
cuti vero superinponendum emplastrum aliquod ex iis, quae recentibus vulneribus accommodata sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장30)
alia, si sanguis in eas uenas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam Graeci *φ*λ*ε*γ*μ*ο*ν*η*ν nominant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 15:3)
magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis grauitatem corporis sensit, ac neque uomitu stomachum neque purgatione aluum sollicitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 70:4)
nam tunc et pituitae plus et capitis grauitas maior subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 19:2)
Itaque ubi amari ructus cum dolore et grauitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 20:1)
Qui uomere bis in mense uult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem uomuerit, nisi haec mora grauitatem pectori faciet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION