라틴어 문장 검색

doctus vir et Graecis litteris eruditus, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:3)
Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:4)
a principio statim, quod erat apud eum semper accuratum, exspectatione dignus videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:3)
cuius auditor P. Orbius meus fere aequalis in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non inferior quam magister fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 3:1)
qui cum convocatis auditoribus legeret eis magnum illud quod novistis volumen suum et eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent, Legam, inquit, nihilo minus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 2:2)
At si eundem hunc Platonem unum auditorem haberet Demosthenes, cum esset relictus a ceteris, verbum facere non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 2:6)
eae si inflatum non recipiunt - aut si auditor omnino tamquam equus non facit, agitandi finis faciendus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:5)
Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus optimum sit intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:4)
Nam illud quod populo non probatur ne intellegenti quidem auditori probari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:5)
C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas contiones habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:6)
] et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 2:4)
Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis auditores, Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 5:1)
quid, si reviviscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, et tecum ita loquantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 83:1)
hic Speusippus, hic Xenocrates, hic eius auditor Polemo, cuius illa ipsa sessio fuit, quam videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 3:6)
Diodorus, eius auditor, adiungit ad honestatem vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION