라틴어 문장 검색

sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa et *κρέουσα.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 114)
et sciendum quia 'sub' praepositio, quando tempus si- gnificat, accusativo gaudet, ut hoc loco 'sub arcturum', id est circa arcturum, item "aut ubi sub lucem densa inter nubila sese", et "sub noctem cura recursat" et item "sub lucem exportant calathis". hoc autem est tum cum iam pluere . . . :
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 672)
sane 'medicor' accusativum regit, ut 'medicor illam rem', 'medeor' vero 'illi rei' dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1938)
cuius significationis participium latinitas non habet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2062)
nullum enim habet latinitas nomen animalis, quod neutri sit generis, sicut graece το` κῆτοσ και` τα` κήτη, licet et Horatius dixerit "ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini" et Iuvenalis "grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2078)
'fagos' enim incipit graecus esse nominativus singularis, non pluralis noster accusativus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 708)
nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium, mane ut ex portu in Piraeum (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeum, et idem, Mercator hoc addebat, captam e Sunio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 21:5)
multa illis Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:5)
accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud, lachetem audivi percussisse Demean fiat a Lachete percussum Demean.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 258:1)
nomina enim Graeca in 'ησ' exeuntia, quae genetivum in 'εοσ' mittunt per plenam elocutionem, cum eundem casum per synaeresin in 'ουσ' miserint, accusativum in 'η' mittant necesse est, ideo quia cum naturam suam servant, accusativum in vocalem mittunt, non in consonantem, et debet synaeresis plenitudinis servare rationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 24334)
nam 'castra' accusativus pluralis est, qui multis errorem facit, ut videatur esse nominativus, quia neutra triptota sunt et similis est nominativus accusativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2303)

SEARCH

MENU NAVIGATION