라틴어 문장 검색

enimuero bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito dici, quae ipse possit aliis uere obiectare.
(아풀레이우스, 변명 3:8)
belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque, ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet.
(아풀레이우스, 변명 8:8)
nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi.
(아풀레이우스, 변명 30:5)
furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis.
(아풀레이우스, 변명 51:8)
Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia?
(아풀레이우스, 변명 83:1)
at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur.
(아풀레이우스, 변명 83:9)
ipse iam, ut qui sui potens ac uir acerbissimas litteras matri dictet, iram eius deleniat;
(아풀레이우스, 변명 99:4)
inde acerbus dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam.
(아풀레이우스, 플로리다 16:35)
"mihi denique quod poculis vesperi minus temperavi, nox acerba diras et truces imagines obtulit, ut adhuc me credam cruore humano aspersum atque impiatum."
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:13)
"porro meditatus innoxios casus incertus vel etiam adversus culpae non potest addicere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 13:6)
"nec mora, cum ille parens imperio statim clementissimis flatibus innoxia vectura deportat illas."
(아풀레이우스, 변신, 5권57)
"sed mitis fluvius in honorem dei scilicet, qui et ipsas aquas urere consuevit, metuens sibi confestim eam innoxio volumine super ripam florentem herbis exi posuit."
(아풀레이우스, 변신, 5권194)
"Sed cedo istam urnulam, et protinus arreptam complexamque festinat libratisque pinnarum nutantium molibus inter genas saevientium dentium et trisulca vibramina draconum remigium dextra laevaque porrigens volentes aquas et ut abiret innoxius permittentes excipit, commentus ob iussum Veneris patere eique se praeministrare, quare paulo facilior adeundi fuit copia."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:116)
"Sed Cupido iam cicatrice solida revalescens nec diutinam suae Psyches absentiam tolerans, per altissimam cubiculi, quo cohibebatur, elapsus fenestram, refectisque pinnis aliquanta quiete, longe velocius provolans Psychen accurrit suam, detersoque somno curiose et rursum in pristinam pyxidis sedem recondito, Psychen innoxio punctulo sagittae suae suscitat, et Ecce inquit Rursum perieras, misella, simili curiositate."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:160)
"Mors, et haec acerbissima, decreto latronum tibi comparata est;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION