라틴어 문장 검색

41. Si quidem tropica subtropicaque maria consideramus, corallica saepta reperimus, quae aequantur magnis terrarum silvis, quoniam propemodum decies centena milia specierum in se recipiunt, scilicet pisces, cancros, conchylia, spongias, algas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 54:1)
inflavit fermento animi stomachante tumorem bestia deque acidis vim traxit acerba medullis;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 160)
Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:12)
quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 237)
"non me Lucrina iuverint conchylia magisve rhombus aut scari, siquos Eois intonata fluctibus hiems ad hoc vertat mare, non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus iucundior quam lecta de pinguissimis oliva ramis arborum aut herba lapathi prata amantis et gravi malvae salubres corpori vel agna festis caesa Terminalibus vel haedus ereptus lupo."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 29)
at simul assis miscueris elixa, simul conchylia turdis, dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum lenta feret pitvita.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:12)
quamquam putet aper rhombusque recens, mala copia quando aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus atque acidas mavolt inulas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate29)
lubrica nascentes inplent conchylia lunae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.22)
nam cetera turba, nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis, longe dissimilem noto celantia sucum, ut vel continuo patuit, cum passeris atque ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.16)
nondum prima verba exprimit, iam coccum intelligit, iam conchylium poscit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 73:6)
haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, pacisculum, et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, acidum, et , cum fur esset, tollium dictos invenio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 162:1)
Quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:5)
Saepe solebat apud Caesarem cum TIMAGENE confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber erat:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 22:1)
Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 64:5)
Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro variisque et coloribus distinctam et artibus :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION