라틴어 문장 검색

Quid illum oblatrantem tibi, humilem quidem et contemptum, sed superioribus acidum ac molestum exterere viribus tuis temptas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 241:4)
insitor hic soluit pomosa uota corona, cum pirus inuito stipite mala tulit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 210)
Quid me, etsi valeam, parare carmen Fescenninicolae iubes Diones inter crinigeras situm catervas et Germanica verba sustinentem, laudantem tetrico subinde vultu quod Burgundio cantat esculentus, infundens acido comam butyro?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad V. C. Catullinum 1)
docto nec enim sine numine tantus Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti iudicium mentemque viris, licet enthea vatis excludat Pimplea sitim nec conscia detur Pirene:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici14)
tam facile vinces quam pirum volpes comest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 146)
Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti Lyncesto et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis pluribus, quae hanc habent virtutem, uti calculos, in vesicis qui nascuntur in corporibus hominum, potionibus discutiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장71)
Fieri autem hoc naturaliter ideo videtur, quod acer et acidus sucus subest in ea terra, per quam egredientes venae intinguntur acritudine, et ita, cum in corpus inierunt, dissipant quae ex aquarum subsidentia in corporibus et concrescentia offenderunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장72)
quare autem discutiantur ex acidis eae res, sic possumus animadvertere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장73)
ergo cum has res ante oculos ita fieri videamus, ratiocinemur isdem rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e natura rerum similiter posse curari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장79)
Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi, bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis, porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXI De his quae mali succi sunt. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION