라틴어 문장 검색

Qui facile precibus ejus acquiescentes, urbem multitudine copiosa navium obsederunt, fortiter eam oppugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 52:3)
Hujus itaque tam grandis pecuniae massam Solymanus, ante hos annos princeps Nicaeae civitatis, intelligens pro redemptione Boemundi imperatorem polliceri, cauta et privata epistolarum legatione compellat comprimorem suum Donimanum ut eum tantae pecuniae participem faceret, eo quod amici et socii in bellis et plurimis praedis semper fuissent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:1)
aut meorum consiliis acquiescam, utiliora tamen non relinquens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:6)
Cui Donimanus nequaquam acquievit, ne fides sua et omnium Turcorum apud Christianos et caeteros gentiles vilescere videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:9)
alii vero consiliis Gerhardi acquiescere, nunc absente rege, acclamabant, nimio terrore concussi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:4)
Dehinc Tankradus a suis consilio accepto, eo quod longae obsidionis taedio fatigati essent, et jam usque ad Augustum mensem consedissent, petitioni Botheri et civium acquievit, videlicet ut Bothero dextram daret, civibus parceret, urbem pacifice intraret, redditamque obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:5)
Qui statim regis imperio acquievit, et de mari per Brachium S. Georgii descendens cum quibusdam de comitatu electis, imperatori in palatio suo locutus, sacramento ei conjunctus et subjectus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:4)
Bertrannus vero precibus Tankradi nequaquam in obsidione hujus civitatis acquievit, propter fidelitatem, quam imperatori se promisisse non negabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:4)
Nunc vero suorum consiliis acquiescens et a terra egrediens in cautela qua noverat, per vallem Hebron et praesidium S. Abrahae redire disposuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 44:5)
Qui illius adhortationi acquiescentes, centum et sexaginta equitibus, viris bello audacissimis et praedarum avidissimis, peditibus vero sexaginta [0714C] in arcu, lancea et gladio ferocissimis, admonitis et congregatis, profecti sunt in regionem eamdem qua pastores et pastorum custodes, fortissimi milites Arabes, Aegyptii, Idumaei accubabant, et armenta cum ovibus et capris spatiose in longitudine et latudine vagabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:6)
Et alius dixit,"Acquiesce veritati sive a te prolate sive tibi oblate."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:16)
Et certe necessaria bene debes servis et servientibus subministrare, nesub quadam necessitate compellantur peccare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 109:11)
Acquiesce veritatisive a te prolatæ sive tibi oblatæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:13)
Si mecum manere adquiescis, omnia nobis prout decet erunt communia;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:56)
Adquiesce veritati sive a te prolataesive tibi obiectae.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 43:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION