라틴어 문장 검색

Quod si post longas febres ejusmodi torpor accessit, cetera eadem servanda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:1)
Si vero etiam torpor accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:9)
"Quis novus hic torpor, socii?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:227)
qui torpor inertem marmorea me peste ligat?"
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia61)
non brumae requies, non hibernacula segnes enervent torpore manus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:179)
sopitosque diu populos torpore paterno sollicitae placuit stimulis impellere vitae, incultis ne sponte seges grandesceret arvis, undaret neu silva favis, neu vina tumerent fontibus et totae fremerent in pocula ripae (haud equidem invideo — neque enim livescere fas est vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti luxus et humanas oblimat copia mentes), provocet ut segnes animos rerumque remotas ingeniosa vias paulatim exploret egestas utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:13)
Quas ego causas, P.Silvine, procul a veritate abesse certum habeo, quod neque fas est existimare rerum Naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecunditate donavit, quasi quodam morbo sterilitate adfectam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 2:1)
primum quod cum ad terram decidens, semina, velut intolerabili adfecta vulnere, pleraque intereunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 3:2)
et Votienus quidem maiestatis poenis adfectus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장3)
eo anno neque quod L. Aruseius * * * morte adfecti forent, adsuetudine malorum ut atrox advertebatur, sed exterruit quod Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent accusatores, in ipsa curia depromptum sinu venenum hausit prolapsusque ac moribundus festinatis lictorum manibus in carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo vexatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장3)
Decrius quoque Calpurnianus vigilum praefectus, Sulpicius Rufus ludi procurator, Iuncus Vergilianus senator eadem poena adfecti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장12)
iam primum uxor eius Boudicca verberibus adfecta et filiae stupro violatae sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장3)
auctor nominis eius Christus Tiberio imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장6)
sordes omnium ac torpor procerum:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 1:4)
novissimae res et extremus metus torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION